Vulgate clémentine (latin)
Jean 5:5-14
5Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
7Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
8Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
9Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
10Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
11Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
12Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
13Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Commentaires sur Jean 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires