Jean 17
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 17:11-21

11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.

12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

13Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.

18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :

19et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :

21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.

Lire Jean 17 en entier

Commentaires sur Jean 17

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project