Vulgate clémentine (latin)
Jean 15:9-15
9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
11Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
13Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
15Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Commentaires sur Jean 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires