Vulgate clémentine (latin)
Jean 15:18-27
18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.
22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23Qui me odit, et Patrem meum odit.
24Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.
26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;
27et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Commentaires sur Jean 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires