Vulgate clémentine (latin)
Jean 12:35-40
35Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
Commentaires sur Jean 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires