Vulgate clémentine (latin)
Jean 10:3-9
3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
6Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
8Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
Commentaires sur Jean 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires