Vulgate clémentine (latin)
Jean 1:19-25
19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
20Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
21Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
22Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
23Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
Commentaires sur Jean 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires