Vulgate clémentine (latin)
Job 8:8-19
8Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
11Numquid virere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
14Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.
16Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
19Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
Commentaires sur Job 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires