Job 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 8:1-7

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?

3Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?

4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :

5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;

6si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,

7in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

Lire Job 8 en entier

Commentaires sur Job 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project