Vulgate clémentine (latin)
Job 6:14-30
14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
20Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
22Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?
23vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?
24Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.
25Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
27Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
28Verumtamen quod cœpistis explete : præbete aurem, et videte an mentiar.
29Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.
30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Commentaires sur Job 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires