Vulgate clémentine (latin)
Job 32:1-11
1Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
8Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
10Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
Commentaires sur Job 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires