Vulgate clémentine (latin)
Job 21:7-21
7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?
8Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
9Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
10Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.
12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
14Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?
18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
19Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
20Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?
Commentaires sur Job 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires