Job 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 19:8-22

8Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.

9Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.

10Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

11Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

12Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

14Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

15Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

16Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.

17Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

18Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

19Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.

20Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

21Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.

22Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?

Lire Job 19 en entier

Commentaires sur Job 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project