Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 5:19-31
19Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
20Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :
21Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis.
22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
23Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.
24Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
25Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :
26quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
27Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati.
28Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
29Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?
30Stupor et mirabilia facta sunt in terra :
31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?
Commentaires sur Jérémie 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires