Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 48:31-45
31Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :
32de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.
33Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
35Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
36Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
37Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :
38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
39Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
42et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
43Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
Commentaires sur Jérémie 48
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires