Jérémie 44
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 44:28

28Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci : et scient omnes reliquiæ Juda, ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum.

Jérémie 44:28 dans d’autres versions

Contexte de Jérémie 44:28

26Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti : Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis : Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti. 27Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum : et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame, donec penitus consumantur. Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci : et scient omnes reliquiæ Juda, ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum. 29Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum : 30hæc dicit Dominus : Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Ægypti in manu inimicorum ejus, et in manu quærentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quærentis animam ejus.

Lire Jérémie 44 en entier

Jérémie 44:28 mot à mot

וּפְלִיטֵ֨י חֶ֜רֶב יְשֻׁב֨וּן מִן־אֶ֧רֶץ מִצְרַ֛יִם אֶ֥רֶץ יְהוּדָ֖ה מְתֵ֣י מִסְפָּ֑ר וְֽיָדְע֞וּ כָּל־שְׁאֵרִ֣ית יְהוּדָ֗ה הַבָּאִ֤ים לְאֶֽרֶץ־מִצְרַ֙יִם֙ לָג֣וּר שָׁ֔ם דְּבַר־מִ֥י יָק֖וּם מִמֶּ֥נִּי וּמֵהֶֽם׃Lire en interlinéaire

Mots relevés dans la LSG.

Références croisées de Jérémie 44:28

Commentaires sur Jérémie 44:28

Thèmes liés à Jérémie 44:28

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Jérémie 44

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project