Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 25:29-38
29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
30Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam : rugiens rugiet super decorem suum : celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.
31Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus : judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
32Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
33Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus : non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur : in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.
34Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis : quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ : et cadetis quasi vasa pretiosa.
35Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.
36Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum :
37et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
38Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini.
Commentaires sur Jérémie 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires