Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 13:18-27
18Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
19Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat : translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
20Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone : ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ?
21Quid dices cum visitaverit te ? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem ?
22Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ.
23Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
24Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.
25Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.
26Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua :
27adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ : super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me : usquequo adhuc ?
Commentaires sur Jérémie 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires