Jacques 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jacques 3:2-10

2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.

3Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

4Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.

5Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !

6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

7Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :

8linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.

9In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

10Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

Lire Jacques 3 en entier

Commentaires sur Jacques 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project