Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 8:9-16
9Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.
10Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.
11Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :
12Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :
14et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
16Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Commentaires sur Ésaïe 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires