Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 59:1-8
1Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
2Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
3Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
4Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere : sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
5Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum.
6Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
7Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles : vastitas et contritio in viis eorum.
8Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitæ eorum incurvatæ sunt eis : omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Commentaires sur Ésaïe 59
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires