Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 48:1-5
1Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
2De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus.
3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt.
4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
5Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
Commentaires sur Ésaïe 48
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires