Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 41:21-29
21Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
22Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt ; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum ; et quæ ventura sunt, indicate nobis.
23Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.
24Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est : abominatio est qui elegit vos.
25Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis : vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.
26Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus : Justus es ? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.
27Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.
28Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
29Ecce omnes injusti, et vana opera eorum ; ventus et inane simulacra eorum.
Commentaires sur Ésaïe 41
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires