Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 22:1-13
1Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ?
2Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
3Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt.
4Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ;
5dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
6Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
7Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
8Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
9Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris,
10et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
11Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
13et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
Commentaires sur Ésaïe 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires