Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 2:7-15
7Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
8Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
9Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.
10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;
13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
14et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
15et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
Commentaires sur Ésaïe 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires