Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 2:1-9
1Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,
3et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
4Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
5Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
6Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
7Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
8Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
9Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.
Commentaires sur Ésaïe 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires