Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 4:1-7
1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
2Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.
3Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
4Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
5Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.
6Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :
7iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Commentaires sur Hébreux 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires