Hébreux 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 3:11-19

11sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :

13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.

14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.

15Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

16Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.

17Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?

18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?

19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

Lire Hébreux 3 en entier

Commentaires sur Hébreux 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project