Hébreux 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 2:1-7

1Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.

2Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :

3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

4contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

5Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.

6Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?

7Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Lire Hébreux 2 en entier

Commentaires sur Hébreux 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project