Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 12:12-21
12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
15contemplantes ne quis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
16Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
17scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
19et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
21Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
Commentaires sur Hébreux 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires