Vulgate clémentine (latin)
Habacuc 2:15-20
15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
16Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
17Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam ? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
19Væ qui dicit ligno : Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit ? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
20Dominus autem in templo sancto suo : sileat a facie ejus omnis terra !
Commentaires sur Habacuc 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires