Genèse 46
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 46:8-25

8Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.

9Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.

10Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.

11Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.

12Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.

13Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.

14Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.

15Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.

16Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.

17Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.

18Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas.

19Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.

20Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.

21Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.

22Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim.

23Filii Dan : Husim.

24Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.

25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob : omnes animæ, septem.

Lire Genèse 46 en entier

Commentaires sur Genèse 46

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project