Vulgate clémentine (latin)
Genèse 39:9-19
9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?
10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.
11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :
12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,
15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
17et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :
18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
Commentaires sur Genèse 39
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires