Genèse 37
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 37:3-23

3Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

Lire Genèse 37 en entier

Commentaires sur Genèse 37

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project