Vulgate clémentine (latin)
Genèse 37:25-36
25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
26Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
27melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.
29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
30et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
31Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :
32mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
33Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
36Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
Commentaires sur Genèse 37
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires