Genèse 34
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 34:13-24

13Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

Lire Genèse 34 en entier

Commentaires sur Genèse 34

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project