Genèse 32
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 32:25-32

25Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

Lire Genèse 32 en entier

Commentaires sur Genèse 32

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project