Genèse 30
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 30:17-30

17Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

Lire Genèse 30 en entier

Commentaires sur Genèse 30

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project