Vulgate clémentine (latin)
Genèse 26:12-24
12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
13Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
14habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
15omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
16in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
17Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,
18rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
20Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
21Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Commentaires sur Genèse 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires