Vulgate clémentine (latin)
Genèse 24:54-60
54Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer : Dimittite me, ut vadam ad dominum meum.
55Responderuntque fratres ejus et mater : Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
56Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam : dimittite me ut pergam ad dominum meum.
57Et dixerunt : Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem.
58Cumque vocata venisset, sciscitati sunt : Vis ire cum homine isto ? Quæ ait : Vadam.
59Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
60imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes : Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Commentaires sur Genèse 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires