Vulgate clémentine (latin)
Genèse 17:5-15
5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
9Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
15Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
Commentaires sur Genèse 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires