Vulgate clémentine (latin)
Genèse 11:4-9
4et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
5Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
6et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
9Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Commentaires sur Genèse 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires