Vulgate clémentine (latin)
Galates 3:6-11
6Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
Commentaires sur Galates 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires