Vulgate clémentine (latin)
Galates 3:5-9
5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
6Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Commentaires sur Galates 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires