Vulgate clémentine (latin)
Galates 2:11-15
11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
Commentaires sur Galates 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires