Ézéchiel 39
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 39:1-8

1Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

Lire Ézéchiel 39 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 39

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project