Ézéchiel 16
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 16:16-29

16Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.

17Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quæ dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.

18Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.

19Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus.

20Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?

21Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.

22Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.

23Et accidit post omnem malitiam tuam (væ, væ tibi ! ait Dominus Deus),

24et ædificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.

25Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :

26et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.

27Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata.

28Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :

29et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es.

Lire Ézéchiel 16 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 16

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project