Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 10:18-22
18Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
19Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
20Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
21Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
22Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Commentaires sur Ézéchiel 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires