Vulgate clémentine (latin)
Exode 4:21-31
21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
22Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.
23Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
25Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.
26Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
27Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
29Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
30Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,
31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
Commentaires sur Exode 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires