Vulgate clémentine (latin)
Exode 30:25-35
25faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
26et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
27mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
28et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
34Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia :
35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
Commentaires sur Exode 30
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires